

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 28: Versus 2
Terrae motus.Sicut in passione et in resurrectione fit motus terrae: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad poenitentiam movenda.Revolvit lapidem.Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quae velo litterae tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita aeterna coepit toto orbe praedicari.